Coburgum Latinum

 

Die alte Schulordnung des Gymnasiums Casimirianum

Leges generales

  1. Omnes qui huius gymnasii cives sunt fururi, pietatem, hoc est, veram DEI agnitionem, & cultum verum, quae duo facris literis, & harum Ecclesiarum confessionobus publicis continentur, sibi curae esse, quam maxime patiantur. Hunc enim ob finem haec illustris Schola potissimum instituitur, & omnia prospere eveniunt colentibus DEUM, spernentibus adversa.

 

III.        Illustrissimis Pricipibus ac Ducibus Saxoniae, Dn. IOHANNI CASIMIRO, & Dn. IOHANNI ERNESTO,Fratribus germanis; Dominis nostris clementissimis, adeoque toti familiae Saxoniae, debitam subjectionem, fidem, & gratitudnem praestaent: &quicquid ipsis offuturum, solicite juvent, & promoveant. Dati enim beneficii oblivisci, sed accepti meminisse oportet.

 

  1. Vestitus sit honestus, viczus temperans & frugalis, incessus compositus, vultus sedatus, sermo blandus, & denique ita se gerant, ut Gratias Musis junxisse, & jure sibi nomen humanitatis assignare videantur. Esr enim eruditio cum morum integritate, & elegantia pomum aureum in lance argentea

 

SPECIALES PRO Docentibus.

VII       Director & Collegae, qui in hoc Gymnasio docendi partes sustinent Scholarchis, quos habituri sunt, in omnibus, quae liccita & honesta, morem lubentes, volentes gerant. Sunt enim vel optimi vel optimis proximi, qui aliorum monita ferre possunt.

 

IX        In id incumbunt unice, ut discipuli admirentur, vereantur ac diligant: quod pietate, moderatione, gravitate, humanitate & eruditione facilime consequentur. nec enim oratio, sed mores discentis persuadent, & frustra sumunt operam, qui canes invitos venatum ducunt.

 

PRO DISCENTIBUS

LIV.     Ministros Ecclesiarum, omnem aulam Illustrissimi Princips, cives, matronas & virgines honestas, debito honore afficiant, caput aperiant, loco cedant, venientibus assurgant, & ita, se non tantum in literis, sed etjam in moribus praeclaros fecisse progressus demonstrent. Hoc sensu honor vere honorantis potius est, quam honorati.

 

  1. Praeceptores loco parentum habeant, & ab ipsorum nutu toti pendeant facturi quidquid jusserint, usque ad aras. Quae oboedientia mater est omnis felicitatis. Eosdem colant verbis, opere, patientia. Nam % illi sunt homines, a quibus nihil humani alienum. Et parentem si aequus est, ames, sinaliter, feras.

 

LVIII.   Caveant sibi a pravis sodaliis, quae rectissima ingenia detorquent. Qui enim cum claudo habitat, subclaudicare discit. Et corrumpunt bonos mores pravae conversationes.

 

LIIX.    Pudor & verecundia maxime commendat aetatem juvenilem, & quidem hic metus infamiae impedimentum, & custos omnium est virtutum. Is autem periit, cui periit pudor.

 

  1. A spurcis & obscoenis colloquiis penitus abstineant. Quar enim quis loqui non veretur, ea parum abest, quin perpetrare audeat.

 

LXX.   Qui noctu per vias publicas discurrunt, & tumultuantur, a nocturnis excubiis intercepti, Directori sistantur, ut sine mora poenas luant. Scholasticos enim apiculas oprtet esse, non crabrones improbos …

 

LXXVI.  Ad lectiones audiendas mature confluant, nec finem oprarum Scholasticorum vel palam abeant,vel clanculum se abducant. Quiquid agis, id agendum serio, seu ut habet proverbium: Testitudines aut comedendae sunt, aut non comendendae.

 

 

Zuschriften bitte an: Coquus22@gmail.com (Administrator)

Bitte besuchen Sia auch die gleichlautende Seite bei Facebook: Coburgum Latinum

zurück zur Prima Pagina