Vermischtes

  1. Lateinischer Brief (auf Facebook)
    Magister Coquus Christianum suum salutat!
    Tu in „libro facierum“ posuisti nullam rem te potius delctare quam commentarium interretialem Latine scriptum. Et vide: Nunc et hoc loco Latine scribo.
    Primo te laudo: Libenter hodie nuntium tuum in ARD emissum de die Sancti Valentini et de domo „Casti amantes“ audivi. Annis praeteritis iterum atque iterum emissiones televisificas velut de fugitivis in Graecia audivi.
    Tabula in pariete picta dmonstrat, quam castus amor sit, quia dies Sancti Valentini hoc poscere videtur. Nos – quondam alter discipulus, alter magister – scimus amorem Romanorum non semper castum fuisse! Longum est memorare illam Semproniam aut alias picturas udo inductas in Pompeiis inventas.
    Mirum atque rarum mihi videtur duos viros post multos annos alterum alterius meminisse et per epistulam electronicam colloqi. Tu – iuvenis – vis legere, ego – senex – paro Latine scribere. Sed quondam ego te una cum amicis tuis ad maturitatis experimentum in litteris Latinis ducere volui, tu autem te in alias artes incumbere maluisti. Tu res novas in in televisione praebes, egi praebeo res antquas, litteras Latinas et Archaeologiam!
    Quae omnia huc spectat, ut quibusdam vinculis constringimur: Libenter recordor, quam laeti hilarique vixerimus in urbe Coburgo, in Gymnasio Albertino, in classe 11a!
    Vale

 


 

Zuschriften bitte an: Coquus22@gmail.com (Administrator)

Bitte besuchen Sia auch die gleichlautende Seite bei Facebook: Coburgum Latinum

zurück zur Prima Pagina